Last Updated:

July 25, 2010

Bentley on the PA



Excerpt from: Richard Bentley, Critica Sacra, Notes on the Greek & Latin NT Text (1729), ed. A.A. Ellis (Cambridge, 1862)


Page Index


Richard Bentley: - Jn 8:1-11:
    Introduction


Jn. 7:53. [και επορευθη, usque ad v. 12, μηκετι αμαρτανε.]* In pluribus Codd. Graecis desunt: et defuisse in Cod. Alexandrino, qui hic mutilus est, hoc argumento confirmatur.

Cod. Alex. sequali scriptura et pari linearum numero deducitur. Duo autem folia quae hic deficiunt [a cap. Jn.7:50, ινα σοι ad cap Jn. 8:52, και συ] occupant in editione Roberti Steph. fol. anno 1550, paginas 6 et lineas 6 1/2 (haec autem editio paribus lineis continuatur). Atqui proximum folium codicis Alex. (ubi nihil praeter morem aut deficit aut superest) occupat in edit. Step. 3 paginas minus 8 lineis. Duo itaque folia hoc pacto conficerent 6 paginas minus 16 lineis. Proinde cum duo folia deficientia conficiunt 6 paginas et 6 1/2 lineas abundant 22 1/2 lineae quas a Cod. Alex. abfuisse oportet.

Atqui is locus de quo agitur in editione Roberti Steph. occupat lineas 20. Restant 2 1/2 lineae variantium lectionum pro more inaequalitati assignandae. Eodem calculo probatur hunc locum abfuisse a codice Ephraim. : ut narravit mihi Ds Wetstenius.

In Cod. Rom. deest totus locus a Jn. 7:52, εγηγερται, usque ad Jn. 8:12, παλιν ουν.

In Graecis Codd. haec olim defuisse maxime probat mira lectionum varietas: et praeterea stilus et filum narrationis a Joannis more prorsus alienum.

In tribus MSS. Syriacis Bibl. Reg. Galliae quos consuluit Simonius deest hic locus de femina adultera. Vid. Simon. Crit. N.T. Vol. II. p. (165) 146).

De hoc loco vide Fabricium de Apocryph. N.T. p. 315, et pp. 356-9.

Agnoscit locum Rufinus contra Hieronymum, p. 408. Pseudathanas. 185.

Hier. IV. 522:

'In evangelio secundum Joannem in multis et Graecis et Latinus codicibus invenitur de Adultera muliere quae accusata est apud Dominum.'

Jn. 8:11. Hier. IV. 522: 'Nec ego te condemnabo.' Lege Graece κατακρινω, ut 2 Gallici. Unus Latinus, 'condemno'.

-p.20



Return to Top



Valid HTML 4.01 Transitional Valid CSS!

This page powered by: